Ainulindale

Musica Sacrorum

Erat Iluvatar, Omnipater, et prime Ainua, Sacra, fecit, quae proles cogitationis eius erant, et apud eum erant ante quidquam factum est. Et eis dixit, themates musicae eis proponens, et apud eum cantaverunt, et gaudebat. Sed diu tantum quisque solum, aut tantum pauca simul, cantabant, dum cetera audiebant; quisque enim tantum partem mentis Iluvataris ex qua venit comprehendebat, et intelligentia germanorum tantum lente crescebat. Tamen semper audiens profundiorem intellectum adveniebant, et concento harmonieque augebantur.
    Et factum est ut Iluvatar omnia Ainua convocaverit et pollentem thematem eis declaraverit, res maiores mirabilioresque quam qui adhuc retexerat eis explicans; et gloria exordii et splendor termini Ainua obstupefecerunt ut prae Iluvatare flexi sint tacuerintque.
    Tum eis dixit: 'Thematis quod vobis declaravi, vos magnam musicam cum harmonia simul facere nunc volo. Et cum Flamma Immortale vos accenderim, hoc thematem ornando vestras potestates exhibebitis, quisque artificiis suis, si vult. Sed sedebo audiamque, et gaudebo ut ab vobis pulchritudo magna per cantum excitata est.'
    Tum voces Ainuum, similes lyris citharisque, et fistulis tubisque, et fidis organisque, et similes innumeris choris verbis cantantibus, thematem Iluvataris in musicam magnam formare coeperunt; et sonus infinitorum commutantum canorum harmonia textorum qui ultra auditum in profundos et in altitudinos iit, et loci habitationis Iluvataris ad superfluendum cumulabantur, et musica et repurcutio musicae in Vacuum currunt, et non vacuum erat. Nunquam post illud Ainua musicam similem huic musicae fecerunt, cum maiorem vero prae Iluvatare ab choris Ainuum et Progeniebus Iluvataris post terminum dierum facta iri dictum sit. Tum themates Iluvataris recte canentur et Essentiam sument in puncto temporis pronuntiationis suae, tum enim nemo eius consilium in partibus suis non plene intelleget, et quisque comprehensionem cuiusque sciet, et Iluvatar cogitationibus suis arcanam ignem dabit, bene placitus.
    Sed iam Iluvatar sedit audivitque, et per magnum spatium esse bonum ei videbatur, nam in musica nulli vitii erant. Sed dum thema progrediebatur, res suae imaginationis quae non in concordia erant cum themate Iluvataris intertexere in animum venit Melkoris; nam illo conabatur potestatem et gloriam partis delagati sibi augere. Melkori ex Ainibus maximi doni potestatis scientiaeque dati erant, et in cunctis donis sui germanorum portionem habebat. Saepe solum in vacuos locos ierat quaerens Immortalem Flammam; nam cupiditas proprias res in Essentiam afferendo in eo calescuit, et Iluvatar Vacuum non respicere ei videbatur, et inanitatem iniquo animo ferebat. Tamen Ignis non invenit, nam apud Iluvatarem est. Sed solus cogitationes proprias dissimiles illis germanorum eius concipere coeperat.
    Aliquas cogitationum harum in musicam suam iam trexebat, et statim dissonantia circa eum oriebatur, et multi qui prope eum cantabant abiecti erant, et cogitatio illorum pertubabatur et musica illorum titubat; sed aliqui musicam eorum illo modulari, pro cogitatione quo prime modulati sunt, coeperunt. Tum dissonantia Melkoris semper latius serpebat, et meles qui antea auditi erant in mare turbulentorum sonorum pessum ibant. Sed Iluvatar sedebat audiebatque dum tempestas, similis cui aquarum obscurarum quae ira perpetua quae non allevaretur inter se bellum gerebant, furere circa solio eius videretur.
    Tum Iluvatar surgebat, et subridere eum Ainua percibiebant; et manum attollebat sinistram, et novum thema in tempestate incepit, simile autem dissimile priori themati, et colligebat vim et novam habebat pulchritudinem. Sed dissonantia Melkoris tumultu oriebatur et cum eo contendebat et iterum erat bellum soni violentius priore, dum multi Ainuum perculsi sunt et non diutius cantabant, et Melkor dominationem habuit. Tum iterum Iluvatar surgebat, et vultum esse severum Ainua percibiebant; et manum attollebat dextram, et ecce! tertium thema in confusione crevit, et erat dissimile alteris. Prime enim esse delicatum dulceque videbatur, merus flucticulus mitum sonorum subtilibus melibus; sed exstingui non poterat, et sibi potestatem altitudinemque cepit. Et demum esse musicae duae pro sede Iluvataris simul progredientes videbatur, et erant funditus dissidentes. Alter erat altus et latus et pulcher sed tardus et mixtus dolore immense, a quo pulchritudo eius praecipue venit. Alter unitatem propriam iam consecutus erat; sed erat sonorus et superbus et iteratus sine fine; et paulum harmoniae habuit ac clamosum concentum similem cui multarum tubarum rudentum super paucos sonos. Et alteram musicam violentia vocis opprimere temptabat, sed sonos triumphalissimos altera capi et in exemplarem sollemnem proprium texi videbatur.
    Quo atrii Iluvataris tremebant et tremor in silentios adhuc immotos excurrebat, inter hoc iurgium Iluvatar surgebat tertium, et facies erat terribilis videre. Tum manus attollebat ambas et una concordia, profundiore profundo, altiore caelo, tam acuta quam luce oculi Iluvataris, musica desivit.


    Tum Iluvatar locutus est et dixit: 'Valida sunt Ainua et validissimus eorum est Melkor; sed ut is sciant et omnia Ainua me esse Iluvatarem, quas cantavistis eis exhibebo ut qui fecisti videatis. Et tu, Melkor, nullum thematem cani posse qui suum fontem extremum in me non habet nec aliquem mutare posse contra me vides. Qui enim hunc temptat tantum instrumentum meum excogitando quas ipse non finxit res mirabiliores evadet.'
    Tum Ainua timebant, et qui eis tecti sunt verbis nondum comprehendebant; et Melkor pudore pletus est, a quo ira venit secreta. Iluvatar autem splendore surgebat, et ex regionibus pulchris quas facerat Ainibus exibat, et Ainua eum sequebar.
    Sed cum in Vacuum venerunt, Iluvatar eis dicebat: 'Ecce Musicam vestram!' Et visionem eis monstrabat, eis visum donans quandoquidem ante fuerat tantum auditus; et novum Mundum pro eis aspectabilis factum videbant, et inter Vacuum globosus erat, et ibi sustinebatur, sed non erat Vacui. Et dum spectabant mirabanturque hic Mundus historiam suam explicare coepit, et eum vivere crescereque eis videbatur. Et cum Ainua tuiti erant aliquamdiu et tacebant, Iluvatar iterum dicebat: 'Ecce Musicam vestram! Hic est cantio vestra; et unus quisque vestrum captae ibi, inter formam quam pro vobis posui, quas ipsum excogitavisse aut addidisse videatur omnes res invenient. Et tu, Melkor, omnes cogitationes mentis tuae reperies, et eas esse tantum pars toti et gloriae eius causa percipies.'
    Et multas res ceteras Iluvatar Ainibus tum dixit, et propter et memoriam verbi eius et quam quisque habet cognitionem quam ipse fecit musicae, Ainua de qui fuit et est et erit sciunt multam, et paucae res eis non videntur. Tamen quas videre non possunt sunt aliquae res, nec solum nec una consilia capientes; Iluvatar enim nemini praeter sibi omnes quas in promptu habet reclusit, et in aetate quaque quae sunt novae et nullam praedicationem habent exoriuntur res, nam hae ex praeterito non procedent. Itaque dum visio haec Mundi pro eis agebatur Ainua eam quas non cogitaverant res capere videbant. Et miratione veniendum Progenierum Iluvataris et habitationem quam his parata est videbant; et se labore musicae suae occupati fuerant praeparatione huius sedis percipebant, tamen eam propositum ullum ultra pulchritudinem ipsius habere non sciverant. Progenierum enim Iluvataris tantum ab ei conceptae sunt; et cum tertio themate veniunt et non erant in themate quod in exordio Iluvatar proposuerat et nulli Ainua faciendi eas capesserant partem. Cum igitur eas conspexerunt, eas plus amabant, res alias quam suas, insolitas liberasque, in quibus mentem Iluvataris denuo repercussam videbant et etiamnum plusculam sapientiam eius discebant quae alioquin etiam Ainibus celata esset.
    Atqui Progenies Iluvataris sunt Alfi et Homines, Primogeniti et Sectatores. Et inter omnes splendores Mundi, vasta atria et spatia eius, et ignes versatos, Iluvatar locum habitationi in Altitudinibus Temporis et in medio innumeralibus stellis elegit. Et eis qui tantum maiestatem Ainuum et non acuminem terribile considerent, atque ei qui totum campum Ardae fundamento pilae capiat itaque eum tollat dum conus culminis sit amarior quam acus, aut qui tantum immensam immanitatem Mundi, quem adhuc Ainua formant, et non minutam accurationem qua omnes res ibi formant consideret haec habitatio esse parvam rem videatur. Cum autem Ainua hanc habitationem visione conspexerant et ibi Progenies Iluvataris oriri viderant, tum multi validissimorum inter eis omnem congitationem desideriumque ad honc locum flectebant. Et horum Melkor erat princeps sicut erat in origine maxium Ainuum quae Musicae partem capesserant. Et simulabat, prime vel sibi, se velle illuc ire et omnes res ordinare saluti Progenies Iluvataris, quas transire eum incohaverant perturbationes caloris frigorusque continentem. Sed potius voluntati et Alfos et Homines subiicere vult, donis quae Iluvatar eis donare promisit invidens; et se subiectos servosque habere et Dominum appellari et potens esse aliarum voluntatum vult.
    Ainua autem hanc habitationem positam vastis spatiis Mundi, quam Alfi Arda, Terra, appellant, intuebantur; et cordes luce gaudebant, et oculi multos colores conspicentes gaudio impleti sunt; sed propter rugiendum maris magnam inquietem sentiebant. Et ventos aeraque observabant et materias ex quibus Arda facta est, ex ferro et lapide et argento et auro et multis substantiis: sed horum omnium aquam maxime laudabant. Et Eldis in aqua plus quam in ulla substantia alia quae est in Terra imago Musicae Ainuum vivet adhuc dicitur; et multi Progenies Iluvataris inexpletei voces Maris audiunt adhuc, tamen quare audiunt non sciunt.
    Atqui ad aquam quod Alfi Ulmo appellant Ainu cogitationem flexerat, et is altissime omnium ab Iluvatare doctus est musica. Atqui aeres ventosque qui est nobilissimus Ainuum Manve maxime in mente agitaverat. De textu Terrae cui Iluvatar artem scientiamque paulum minus quam Melkori dederat Aule cogitaverat; sed deliciae decusque Aulis est factum faciendi et rem factam neque possessionem nec dominationem ipsius; quare dat neque coacervat, et vacat cura, semper transiens ad aliquod novum opus.
    Et Iluvatar Ulmoni locutus est, et dixit: 'Nonne hic, in hic parvo regno in Altitudinibus Temporis Melkorem contra provinciam tuam bellum gerere vides? Is excogitavit amarum frigorem immodicum tamen pulchritudinem fontum tuorum nec clarorum lacuum non destruxit. Ecce nivem et callidum opus pruinae! Melkor ardores ignisque sine moderatione excogitavit, et desiderium tuum non arefecit nec musicam maris omnino sedavit. Ecce potius altitudinem gloriamque nubium, et semper variantes nebulas; et ausculta pluviae cadendo super terram! Et in his nubibus propior propter Manvem, tuum amicum, quem amas, traheris.'
    Tum Ulmo respondit: 'Vero, Aqua pulchrior quam animus finxit facta est, nec secreta cogitatio mea ningues conceperat nec in omne musica mea pluviae cadendo captum est. Manvem quaeram ut is et ego melibus in perpetuum tuae delectationi faciamus!' Et Manve et Ulmo ab origine socii fuerunt et omnibus rebus propositum Iluvataris fidissime servaverunt.


    Etiam autem cum Ulmo loquitur, et dum Ainua adhuc imaginem hanc intuentur, ablata est et eos celata est; et ab eis videbatur tum eos novam rem, Obscurum, percipere, quam prius praeter in cogitatione non sciverant. Atqui amantes pulchritudinis imaginis et explicandi Mundi occupati qui ibi in essentia evenit facti erant, et mentes eorum illo impletae sunt; historia enim imperfecta et non plene confectae orbes temporis erant cum imago ablata est. Et aliqui dixerunt imaginem ante perfectionem Dominii Hominum et marcescendi Primogenitorum desivisse, quare, quamquam Musica est super omnia, Valae tamquam visu Seriores Aetates aut terminum Mundi non viderunt.
    Tum erat perturbatio inter Ainua, sed Iluvatar eis vocavit dixitque: 'Desiderium mentum vestri scio, ut quos vidistis vero sint, non solum in cogitatione vestro sed etiam sic ut vos estis, tamen alii. Ergo dico: Ea! Hae res Sint! Et Flammam Immortalem in Vacuum mittam et in medio Mundi erit, et Mundus Erit; et licet illis vestrum qui volunt in eum descendere.' Et Ainua procul lucem subito videbant, tamquam sit nubes cum vivo corde flammae; et hanc esse non solum imagonem sed Iluvatarem novam rem: Eam, Mundum qui Est, fecisse sciebant.
    Sic factum est ut Ainuum aliqui cum Iluvatare adhuc extra confinia Mundi habitabant; sed ceteri, inter quos sunt multi maximorum pulcherimorumque, Iluvatari vale dixerunt et in eum descenderunt. Hanc autem condicionem Iluvatar fecit, aut est necessitas amoris eorum, ut potetas eorum deinde in Munde contineatur terminaturque, in eo futura, dum perfectus est, ut sint vita eius et sit eorum. Itaque Valae, Potestates Mundi, nominabantur.
    Sed cum Valae in Eam intraverunt, prime erant stupefacti attonitique, nam erat quasi nihil quod in imaginone viderant factus sit, et omnes tum erant incepturi sed informes, et erat obscurus. Nam Magna Musica fuerat tantum cogitatem crescere florereque in Atemporalibus Atriis, et Imago tantum praedictum; iam autem intraverant cum exordio Temporis, et Valae Mundum praemonitum et praecantatum esse perceperunt, et ab eis perficiendum. Sic coeperunt magni labores eorum in desertis immetatis inexploratisque, et in aetatibus innumeratis dedictisque, donec in Altitudinibus Temporis et in medio vastarum atriarum Eae illa hora et locus ille in quibus facta est habitatio Progeniei Iluvataris factus est. Et in hoc labore praecipua pars ab Manve et Aule et Ulmone capta est; Melkor autem etiam ab principio erat ibi, et in omnibus qui acti sunt interveniebat, ad sua desideria propositaque flectens si poterat; et magnos ignes accendit. Cum igitur adhuc Terra erat nova et flammis plena Melkor eam concupiscivit, et Valis ceteris dixit: 'Hoc erit meum regnum; et mihi id nomino!'
    Sed Manve erat frater Melkoris in mente Iluvataris, et erat praecipuum organum quam Iluvatar contra discordiam Melkoris attulerat thematis secundi; et ad se multas animas et magnas et parvas accivit, et in campos Ardae discenserunt et Manvem iuverunt, ne Melkor perfectonem laboris in aeternum impediret, et Terra ante floreret languesceret. Et Manve Melkori dixit: 'Hoc regnum tibi inurie non capies, multi enim ceteri hic non minus ac tu laboraverunt.' Et inter Melkorem et Valis ceteris erat concertatio; et in illo tempore Melkor recessit et ad regiones ceteras abiit et ibi quem volebat egit; sed desiderationem regni Ardae ex animo non exposuit.
    Atqui Valae formam coloremque sibi ceperunt; et quod amore Progeniei Iluvataris, cui sperabant, in Mundum tracti sint, ad modum quem in Imagine Iluvataris conspexerant, formam ceperunt, nisi maiestate splendoreque. Atque forma eorum ab scientia aspectabilis Mundi, nec ab ipso Mundo; et eam non indigent, nisi sicut vestimenta utimur, atque esse nudi et nullam ammisionem essentiae pati possumus. Itaque Valae intecti ambulare possunt, si volunt, et tum ne Eldae quidem dispicere possunt clare, quamvis adsint. Sed cum se vestire volunt, Valae formas aliqui tamquam masculi et aliqui tamquam feminae sibi capiunt; nam illam differentiam animi etiam ab suo initio habebant, et tantum incorporatur electo cuiusque, nec fit electo, sicut inter nos masculus et femina vestimento monstrentur sed inde non fiunt. Sed quibus Magni se vestiunt formae non semper similis formis regorum reginarumque Progenei Iluvataris; nonnunquam enim sua cogitatione se vestiant, in formis maiestatis terrorisque aspectibiles facti.
    Et Valae sodales multos, alii minor alii paene tam magnos quam ipsos ad se trahebant, et ordinando Terram et tumultos eius frenando simul laborabant. Tum Melkor quae acta sunt et Valae in Terra sicut potestates aspectabiles ambulare amicti in vestimentis Mundi et esse pulcheri gloriosique videndo et beati et Terra fieri sicut hortus delectationi eorum, nam perturbationes subactae sunt, videbat. Tum invidia maior in eo crescebat, et necnon formam aspectabilis cepit, sed propter affectum eius et qui flagrabat in eo malitiam illa forma erat obscura terribilisque. Et in Ardam potestate maiestateque maiore quam quisquam Valarum descendit, sicut mons qui in mare ambulat et capitem super nubes tenet et tectus glacie et fumo igneque coronatus erat et lux oculorum Melkoris erat similis flamae quae calore torret et transfigit frigore mortifero.
    Sic coepit primum Valarum contra Melkorem imperio Ardae proelium; et tantum paulum tumultorum illorum Alfi scierunt. Quid enim hic declaratum est ab Valis ipsis ventum est, cum quibus in regione Valinoris Eldalie loquebantur et ab quibus erudiebant; sed de bellis ante venientem Alforum Valae narrabant paulum. Tamen Valae, contra Melkorem, semper contendere regere Terram et eam praeparare adventui Primogenitorum narratur inter Eldas; et tellures struebant et Melkor eas destruebat; valles effodiebant et Melkor eas elevabat; montes sculpebant et Melkor eos deiciebat; mares excavebant et Melkor ea effudebat; et nihil habere pacem aut auctum durantem venire poterat, nam ut certe Valae laborem coeperem sic Melkor eum dissolveret aut corrumperet. Quamquam labor non erat vanus in toto; etsi nusquam et in nulla opere expletum est omnino, et in colore formaque omnes res erat aliae ac Valae prime destinerat, tamen lente Terra formata firmataque est. Et sic habitatio Progeniei Iluvataris constituta est denique in Altitudinibus Temporis et in medio innumeralibus stellis.


    Narratur apud sapientes Primum Bellum antequam Arda formaretur et priusquam quisquam esset qui cresceret vel in Terra ambularet coepisse; et diu Melkor superabat. Sed inter bellum spiritus fortitudinis magnae roburisque audiens in caelo remoto proelium esse in Regno Parvo ad Valas iuvandum venit. Et tamquam procella risus et cantus sonori venit et Terra tremebat sub magnis pedibus flavis. Sic Tulkas Fortis advenit cuius ira tamquam ventus pollens praeterit ante eam nebulas obscuritatemque dispergens. Et Melkor ante iram illius et risum illius fugit et Ardam deseruit et pax erat per longam aetatem. Et Tulkas mansit et Valarum Regni Ardae unus factus est; sed Melkor in obscuritate exteriore pensitavit et postea odium eius Tulkati semper collatum est.
    In tempore illo Valae ordinem maribus et terris et montibus tulerunt et Iavanna demum semines sevit quae diu finxerat. Et quod ignibus subactis vel subter colles primaevos humatis erat necessitas lucis, Aule duas lampades pollentes illuminandae Mediterrae quam inter maria circumdantes aedificaverat fabricavit. Deinde Varda lampades implevit et Manve eas sanctaficavit et Valae super columnas altas eas stiterunt celsiores multo quam ullos montes posterorum dierum. Alterum lampadem prope septentrionem Mediterrae erexerunt et Illuin nominata est; et altera in meridiem erecta est et Ormal nominata est; et lux Lampadum Valarum trans Terram fluebat ut omnia ut si immutato in die essent illuminarentur.
    Tum semines qui Iavanna severat germinare pullulareque coeperunt, et multitudo crescentium ortus est, magnorum parvorumque, muscorum et graminum et magnarum filicum et arborum quarum culmines nube coronatae erant ut si vivi montes essent sed quarum pedes crepusculo viride obvoluti erant. Et bestiae exoriebant et in graminosis campis aut in fluminibus lacubusque habitabant aut in umbris ambulabant silvarum. Adhuc nullus flos floruerat nec avis quisquam cantaverat, hi enim in pectore Iavannae etiam nunc suum temporem exspectabant; sed opes erant eius imaginationis et nusquam divitior quam in mediis partibus Terrae ubi lux ambarum lampadum obveniebant commiscebantque. Et ibi in Insula Almarine in Lacu Magno erat prima habitatio Valarum.
    Melkor autem demum clam rediit et procul in septentrione ubi radii Illuinis erant frigi hebesque, castellum pollentem sibi fabricavit et cavernas magnas subterraneas fodit tutas oppugnatione, et multos potentes minores ad se congregavit qui videntes eius et vim crescentem iam volebant eum servire; et nomen istius malae arcis erat Utumnus. Inde potestatem suam emisit et ad malum iterum multum qui bene erat coeptum convertit; ut virides in morbum inciderent putrescerentque et flumines herbis viroque strangularentur; et stagni fierent, fetidi veneficique, loci feturae muscarum; et silvae obscruae periculosaeque crescerent, lustra metus; et bestiae monstri fierent cornus eborisque et sanguine terram tingerent. Et cum suam temporem vidit, Melkor se manifestavit et iterum bellum in Valas gessit suos fratres; et Lampades deiecit et obscuritas nova et omne incrementum desivit. Et casu lampum quae erant valde magnae mares furore attollebantur et tellures multae demersae sunt. Tum Valae ab sede in Almarine depulsae sunt et ab Mediterra demoverunt et domum fecerunt in ultimo occasu in Amane Beato et contra incursionem Melkoris id munierunt. Domus multae in illa tellure in finibus mundi aedificaverunt quae abhinc Valinor nominatur, occidentales cuius margines in nebulas Maris Exterioris descendent et contra orientem cuius saepes sunt Pelore Valion, Montes Valinoris, altissimi in Terra.
    Sic accidit quod Terra iterum tenebrosa iacebat extra Valinorem, dum aetates ad horam illam praetereunt ab Iluvatare destinata Primogenitorum adventui. Et in tenebris Melkor habitabat et saepe adhuc multis formis potestatis metuque foris ambulabat et frigum ignemque ab summis montibus ad profundas fornaces subter illos tractabat et quodcumque crudele vel violentum vel mortiferum erat in illis diebus esse crimen eius ducitur.
    Sed in Valinore Valae habitabant cum omni genere populoque, et propter pulchritudinem beatitudinemque regni illius iam raro ad Mediterram veniebant et Telluri ultra Montes principem curam amoremque dabant. Et in medio Beati Regni erant domus Aulis et ibi diu laborabat. Omnium enim rerum in faciendo in illa tellure praecipuam partem egit et pulchra formosaque opera multa ibi finxit aut aperte aut occulte. Ab eo eruditio scientiaque de Terra et de rebus quas continet omnibus venit, sive eruditio eorum qui non faciunt sed intellegenda entia solum quaerunt, textum mundi pertractantes et elementorum confusionem mutationemque sive eruditio artificum omnium, textoris, ligni formatoris, metallorum opificis, necnon cultoris et aratoris. Quamquam his et omnibus qui res crescentes fructuariasque utuntur coniugem Aulis respicere, Iavannam Kementarem, necesse est. Aulem nominamus Amicum Noldonum nam ab eo multum didicerunt in diebus posteris et ei sollertissimi erant Alforum. Et eorum modo secundum dona qua eis Iluvatar dederat, multum doctrinae eius addiderunt linguis litteraturisque delectati et figuris acu pingendi picturae caelaturaeque. Et erant Noldones praeterea qui prime gemmas faciendum patraverunt; et praeclarissimae omnium gemmarum erant Silmariles et amissa erant.
    Sed Manve Sulimo, altissimus sanctissimusque Valarum, in finibus Amanis sedebat Terras Exteriores cogitatione non deserens. Nam in culmine enim Taniquetilis altissimi montium mundi stantis in margine Marum solium illius maiestate statum erat. Spiritus cum faciebus accipitrum aquillarumque ad atria et ab atriis illorum semper volabant; et oculi eorum poterant profundis tenus videre maris et perfare cavernas occultas subter mundum et alae eorum poterant per tres regiones caeli ferre ultra luces siderum ad marginem Obscuritatis. Sic nuntios de eventis fere omnibus ei adferebant; tamen aliquae res erant occulae etiam oculis Manvis et ministerorum Manvis; nam ubi Melkor obscura cogitatione sedebat tenebrae impenetrabiles sitae erant. Cum Manve Varda pulcherrima habitabat quae Elbereth in lingua Sinda nominatur, Regina Valarum; est ea quae Magnas Stellas fecit et cum eis erat multitudo magna animarum beatitate. Alfi Hominesque Manvem omnium Valarum maxime reventur nam sui honoris nullam cogitationem is habet et suae potestatis non est invidus sed paci reget omnes. Ecce, vestimentum Manvis est caeruleum et caeruleus est ignis oculorum et sceptrum sapphiri quod Noldones illi finxerunt; et subregulum Iluvataris designatus erat, Regem mundi Valarum Alforum Hominumque et tutelam principem contra malum Melkoris.
    Sed Ulmo erat solus et in Valinore non manebat nec unquam eo veniebat nisi necessitas magni concilii; in Mare Exteriore ab inceptione Ardae habitabat etiam nunc habitat ibi. Inde fluxo aquarum omnium recessoque imperat et omnium fluminum ductis replendoque fontibus et distillando omnium roribus pluviarum in quaque terra sub caelo. In locis profundis musicam magnam terribilemque cogitatione agitat et echo musicae illius per venas omnes mundi maerore et gaudio currit, nam si laetus fons qui sole ascendet, origines eius sunt immensuratis in puteis maeroris in fundamentis Terrae. Teleri multum ab Ulmone didicerunt et idcirco musica eorum et tristitiam et incantatum habet. Salmar cum eo ad Ardam venit, qui cornua Ulmonis quae nemo unquam oblivisci potest qui ea semel audivit fecit; et Osse et Uinen quoque quis gubernationem undarum et Marium Interiorum motionis dedit et multae animae praeterea. Itaque per potestatem Ulmonis etiam sub obscuritate Melkoris vita per multos alveos occultos adhuc pulsabat et Terra non mortuus est et qui avii erant in obscuritate illa vel procul luce Valarum errebant omnibus semper Ulmonis praebebatur aurem; nec aliquando Mediterram deseruit et quacumque pernicie vel mutatione postea evenerit contemptis cogitationem ei agere non desiit et non desinet ad terminum dierum.
    Et in tempore illo obscuritatis Iavanna quoque omnino Terras Exteriores deserere nolebat; omnia enim quae crescet sunt cara ei et quae opera in Mediterra inceperat sed Melkor vitiavit ea luxit. Exiens igitur ab domu Aulis pratumque floreo Valinoris quandoque adveniebat et vulnera sanabat Melkoris; et rediens semper illud bellum contra imperium eius malum Valis suadebat quod certe gerendum erat ante adventum Primogenitorum. Et Orome quoque domitor bestiarum in obscuritate silvae inilluminatae nonnunquam equitabat; venator pollens cum hasta arcuque veniebat in vectore indefesso iuba splendente et aureola ungula, monstra et animalia atrocia regni Melkoris ad mortem persequens. Tum in crepusculo mundi cornu magnum, Valaromam, in campo Ardae canebat, quo montes recrepebant et umbrae Utumni defugiebant et etiam cor Melkoris ipsius concutiebatur, iram venturam praesagiens.


    Nunc omnia dicta est de modo Terrae et rectorum in principio dierum et antequam mundus qualis Progenies Iluvataris eum cognoverunt factus est. Alfi enim Hominesque sunt Progenies Iluvataris; et cum illud thema non omnino intellegerent quo Progenies Musicam intrarent nemo Ainuum quidpiam formae earum addere ausus est. Quare Valae illis gentibus sunt maiores ducesque potius quam domini; et si commercio cum Alfis Hominibusque aliquando cogere eos conata erant cum ei duci noluerant, raro bonum evadebat, quantumvis bonum propositum. Commercii Ainuum vero plerumque cum Alfis fuerunt, eos enim Iluvatar fecit similiores Ainibus natura, quamquam minores potentia staturaque, quandoquidem Hominibus mira dona dedit.
    Nam dicitur post abitum Valarum silentium fuisse et per aetatem Iluvatar solum sedisse in cogitatione. Tum locutus esse et dixisse 'Ecce Terram amo, quae domus erit Quendis Atanisque! Sed Quendi pulcherrimi terrenorum animalium erunt et plus pulcritudinis quam omnes Progenies meae habebunt et concipient efferentque et maiorem beatitudinem habebunt in hoc mundo. Sed Atanis (qui sunt Homines) novum donum dabo.'
    Voluisse ergo corda Hominum ultra mundum petant et nullam quietem ibi inveniant; sed virtutem habeant figurandae vitae suae, inter potestates fortesque mundi, ultra musicam Ainuum quae fatum est ceteris omnibus; et effectu eorum omnia forma factoque perficiantur et mundus expleatur ultimo minimoque tenus.
    Sed Iluvatar sciit Homines, inter turbis positi potentium mundi, saepe erraturi esse et donis suis non harmonia usuri esse; et dixit 'Hi quoque ad tempus suum comperient omnia quae agunt solum ad gloriam operis mei denique redire.' Tamen nos Eldarum Homines saepe esse luctum Manvi credunt, qui maximum mentis scit Iluvataris; nam Melkori maxime similes esse omnium Ainuum videntur Alfis Homines, cum iste eos semper timuerit et oderit, etiam qui istum servierunt.
    Idem est ac donum illud libertatis quod liberi Hominum brevem per intervallum in mundo habitant vivi et non sunt ei ligati et mox abeunt, Alfi nesciunt quo. Quandoquidem Alfi ad terminum dierum manent et ergo amor illorum in Terram et in mundum omnem est unior acerbiorque, et annis protractis semper maestior. Alfi enim non moriuntur quoad mundus moriatur, nisi interficiantur aut luctu tabescantur, ambis quibus mortibus subiecti sunt; nec senectus viris subigit, nisi quidam decem milibus saeculis defatigetur, et morientes Mandi ad atria in Valinore congregantur, unde denique reveniant. Sed filii Hominum vere moriuntur et ex mundo discedunt; quare Hospites appellantur vel Peregrini. Mors est fatum illorum, donum Iluvataris, cui Tempore durante vel Potentes invidebunt. Sed Melkor umbram suam super eo iecit et eum cum obscuritate confudit et malum ex bono deprompsit et metum ex spe. Tamen olim Valae Alfis in Valinore Homines socii futuri esse Secundae Musicae Ainuum declaraverunt; quandoquidem Iluvatar quid Alfis post terminum mundi destinat non retexit, et Melkor non comperit.