Anaxarton Onyalie

De Entibus et Aquilis

Cum autem Aule Nanorum fabricatione laboraret hoc opus celabat Valas ceteras; sed demum Iavannae eius mentem aperuit et ei de omnibus quae facta erant narravit. Tum Iavanna ei dixit: 'Eru est clemens. Nunc cor tuum gaudere video quod vere potest; nam non solum veniam sed etiam largitatem accepisti. Tamen quod me celavisti hoc cogitatem usque ad confectionem eius, quas res ego amo, eis tua progenies exiguam amorem gerent. Primum res suis manibus factas amabunt sic ut pater eorum. In terra fodient et quas res super terram crescent viventque non curabunt. Arbores complures morsum ferri eorum sine misericordia sentient.'
     Sed Aule respondit: 'Idem Progeniebus Iluvataris erit verum, nam edent et aedificabunt. Et cum res tui regni per se dignitatem habant et dignitatem haberent si nullae Progenies venturae essent, tamen Eru eis imperium dabit et omnia utentur quae in Arda invenient, quamquam non sine reverentia nec sine gratia ex proposito Eronis.'
     'Nisi Melkor corda eorum fuscet,' dixit Iavanna. Et non placata est et maerebat in corde, quod fiat in Mediterra in venturis diebus metuens. Pro Manve igitur iit et Aulis consilium non tradidit, sed dixit: 'Rex Ardae, verumne est quod Aule mihi dixit Progenies imperium habituras esse cum veniant omnium rerum mei laboris, ut illis quod velint faciant?'
     'Verum est,' inquit Manve. 'Sed cur rogas, tu enim doctrinae Aulis non indiguisti?'
     Tum Iavanna tacuit et suum cogitationem inspexit. Et respondit: 'Quia cor meum est anxium venturos dies cogitans. Omnia opera mea mihi sunt cara. Nonne satis est Melkorem tam multas vitiavisse? Nihilne quod ego finxi liberum erit imperio aliorum?'
     'Si res pro voluntate tua geras, quod reserves?' inquit Manve. 'Omnis regni tui quod carissimum habes?'
     'Omnia dignitatem suam habent,' inquit Iavanna, 'et quidque ceterorum dignitati confert. Sed Kelvae fugere aut se defendere possunt, ceterum Olvae crescentes non possunt. Et harum arbores caras habeo. Longae in crescendo, in caedendo erunt rapidae, et nisi stipendium pomo in ramo solvent, exigue luctae in pereundo. Ita in cogitatione video. Arbores fentur omnibus pro rebus quae radices habent et qui iniuriam eis ferunt eos puniant!'
     'Hoc peregrinum cogitatum est,' inquit Manve.
     'Erat tamen in Cantu,' inquit Iavanna. 'Dum tu enim eras in caelo et cum Ulmone nubes struebas et pluvias effundebas, ego ramos arborum magnarum tollebam qui eas acciperent, et nonnullae Eroni cantabant inter vento pluviaque.'
     Tum Manve tacens sedebat, et Iavannae cogitatum quod ea eius in cor posuerat crevit explicavitque; et ab Iluvatare conspectum est. Tum Cantus circum eum oriri iterum Manvi visus est, et multas res ibi iam curavit quas ante quamquam eas audiverat non curaverat. Et demum Visio renovata est sed iam non remota, ipse enim erat in ea, atque omnia ab manu Eronis sustentari vidit; et manus intrit et miracula multa ab ea evenerunt quae celata erant antehac in cordibus Ainuum.
     Tum Manve experrectus est et descendit ad Iavannam in Ezellohare et iuxta ea sub Duabus Arboribus sedit. Et Manve dixit: 'O Kementari, Eru fatus est, dicens: “Num igitur ullus Valarum me omnem Cantum non audivisse vel minimum sonitum minimae vocis opinatur? Ecce! Cum Progenies expergiscentur, tum Ivannae cogitatum quoque expergiscetur et animas e longinquo acciet et ibunt apud Kelvas Olvasque et nonnullae ibi habitabunt et in reverentia habebuntur et iusta ira earum timebit. Aliquamdiu: cum Primogeniti potestatem habebunt cumque Secundogeniti erunt iuvenes.” Vero nonne, Kementari, nunc recordaris cogitationem tuam non semper solum cantavisse? Nonne tua cogitatio et mea quoque convenerunt ut simul alas ceperemus tamquam aves quae super nebulas subvolarent? Illud quoque Iluvataris per curam fiet et priusquam Progenies expergiscentur Aquilae Dominorum Occasus alis similibus vento exibunt.'
     Tum Iavanna gavisa est et stetit ad caelum bracchia extendens et dixit: 'Alte ascendent arbores Kementaris ut Aquilae Regis ibi habitent.'
     Sed Manve quoque surrexit et tanta altitudine tenus stare visus est ut vox sicut ventorum ab viis ad Iavannam descenderet.
     'Non ita,' inquit, 'Aulis solum arbores satis erunt altae. In montibus Aquilae habitabunt et qui nos invocabunt eorum voces audient. Sed in silvis Pastores Arborum ambulabunt.'
     Tum Manve et Iavanna id temporis discesserunt et Iavanna ad Aulem rediit; et ille in officina erat metallum inliquefactum fundens in formam. 'Eru largus est,' inquit. 'Iam caveant tuae progenies! Nam potestas in silvis ambulabunt cuius iram excitabunt cum periculo suo.'
     'Nihilominus ligno opus erit ei,' inquit Aule, et fabricam perrexit suam.