Caput Primum

De Valinore et Duabus Arboribus

Ita in principio Regni Ardae Melkor contra Manvem fratrem et Valas dominationi supremae repugnavit, et qua illi fecerunt omnia impedivit vel vitiavit si potuit. Sed prae impetu Tulkatis fugit et pax erat. Sed quia Melkor lucem depravisset in perdentem flammam, cum is iit et ignes eius subacti sunt Valae Terram esse obscuram perceperunt praeter sublucendum stellarum innumeralium quas Varda facerat aetatibus laboris Eae immemoratis. Ergo Aule Iavannae ob precem duas Lampades magnas fecit, Illuin et Ormal, ad Ardam illuminandam; et Valae supra columnas altas in aquilone et in austro Mediterrae eas posuerunt et luce Lampadibus omne regnum suum ordinaverunt et desiderium Iavannae fructum gessit et viventes exorti sunt et abunde creverunt.
     Diebus illis domicilium Valarum in insula erat in lacu magno in medio Mediterrae quam Aule aedificaverat. Ibi lux Lampadum miscebat et incrementum erat celerrimum pulcherrimumque; et ecce! miscendo Illuinis Ormalisque Viriditas exortus est et erat nova et Mediterra gaudebat, et Iavannae nomen Valae laudabant et diu erant contentae.
     Iam factum est ut cum Valae ex suis laboribus requiescerent et auctum evolutionemque quas finxerant coeperantque rerum aspectarent Manve convivium magnum ordinaret et Valae et omnis illarum populus eius iussu venirent. Sed Aule et Tulkas fessi erant, nam Aulis ars et vis Tulkatis sine cessatione omnibus profuerunt in diebus laboris. Et Melkor omnia quae acta sunt scit nam tunc etiam amicos secretos speculatoresque habuit inter Maias qui ad causam suam converterat et procul in obscuritate odio impletus est invidus operis suorum parium quos subiectos sui facere volebat. Igitur ad se animas ex atriis Eae congregavit quas ad officium suum perverterat et fortis se existimavit. Et occasionem suam nunc videns iterum Ardam appropinquavit et eam despectavit et pulchritudo in Vere Terrae eum odio plus implevit.
     Iam igitur Valae Almarini convenerant nullum timentes malum et propter lucem Illuinis umbram in septentrione non senserunt quae e longinquo ab Melkore iacta erat; nam nigrescuerat sicut Nox Vacui. Et cantatum est Tulkatem Nessam inter convivium Veris Ardae duxisse sororem Oromis et Vana floribus eam amixit et eam ante Valas supra gramen viride Almarinis saltavisse.
     Tum Tulkas dormebat fessus contentusque et Melkor horam suam venisse existimavit. Et igitur super Muros Noctis cum exercitu suo praeteriit et in Mediterram advenit procul in septentrione et Valae non istum sentiebant.
     Iam Melkor fodendum aedificandumque castellum vastum coepit, altum subter terram infra montes obscuros ubi lux Illuinis erat hebes. Illud castellum nominatum est Utumnus. Et quamquam Valae adhuc nihil rei sciebant tamen malum Melkoris et odii lues inde fluxit, et Ver Ardae vitiatum est, et viventes aegrescebant putrescebantque vel in immanes formas corrumpebantur. Tum vere Valae Melkorem esse in opere scierunt et latebram istius quaerebant. Sed Melkor viribus Utumni et servorum suorum potentiae confidens ad bellum subito egressus est et prima plaga pulsavit antequam Valae paratae essent et luces Illuinis Ormalisque oppugnavit et columnas deicit et fregit lampades. Columnarum potentium eversione telli fracti sunt et maria tumulto surrexerunt et cum lampades effusae essent flamma exitialis trans Terram fluxa est. Et forma Ardae et symmetria aquarum tellorumque tum vitiatae sunt ut postea prima proposita Valarum nunquam restituerentur.
     Confusione obscuritateque Melkor subterfugit quamquam metus eum ingruit; nam super fremitum marium vocem Manvis tamquam ventum potentem audivit et terra pedibus Tulkatis tremebat. Sed ad Utumnum venit antequam Tulkas eum consequeretur et ibi lateruit. Et tum Valae eum superare non poterant, maior enim pars virium requirebantur ad tumultus refrenandos Terrae et ad omnia operum conservanda perniciei quae conservare poterant; et postea timebant iterum Terram laniare donec ubi incoluerent Progenies Iluvataris scivissent quae adhuc in aetate quae Valis occulta erat oriendae erant.
     Sic Ver Ardae desivit. Sedes Valarum Almarini perdita est et nullam habitationem in faciem Terrae habebant. Ergo ab Mediterra abierunt et ad Tellurem Amanis ierunt occidentalissimam omnium tellurum propter terminum Mundi; nam occidentalia litora Mare Exterius attinget quod ab Alfis appellantur Ekkaia Regnum Ardae circumveniens. Quam latum sit illud mare nemo praeter Valas scit et ultra sunt Muri Noctis. Sed orientalia litora Amanis finis extremus erant Belegaeris, Maris Magni Occasus; et quod Melkor ad Mediterram rediit et adhuc superare non poterant, Valae habitationem suam munierunt et maris praeter litora Peloros exstruxerunt Montes Amanis altissimos in Terram. Et supra montes omnes Pelororum erat illa altitudo cuius in culmine Manve solium suum posuit. Taniquetil Alfi illum montem sanctum nominant et Oiolosse Album Sempiternum et Elerrína Coronatus Stellis et praeterea multa nomina; sed Sindae in sua lingua posteriore de eo dicebant Amon Uilos. De atriis suis in Taniquetile Manve et Varda trans Terram videre etiam Oriente longinquissimo tenus possunt.
     Pone moenia Pelororum Valae suum regnum constituit in illa regione quae Valinor appellatur et ibi erant domus et horti et turres. In illa tellure Valae copiam magnam lucis collegerunt et qui servatae sunt ex exitio omnes decoras res et multas alias vel decoriores denuo fecerunt et Valinor vel pulchrior quam Mediterra in Vere Ardae factum est et erat beatum nam ibi Immortales habitabant et ibi nihil deflorescebat nec marcebat nec in flore vel folio quisquam macula erat in illa tellure nec corruptio vel morbus in aliquo vivente, nam ipsa saxa aquaeque sancta erant.
     Et Valinore perfecto et domibus Valarum constitutis in medio campi ultra montes suam urbem aedificaverunt, Valmarem Multorum Tintinnabulorum. Ante portam occiduam erat tumulus viridis, Ezellohar, qui quoque nominatur Corollaire; et Iavanna eum sanxit et diu ibi in gramen viride sedit et cantum potestatis in quo illius cogitatio omnis posita est rerum quae in terram crescit cantavit. Sed Nienna cum silentio cogitavit et lacrimis humum irrigavit. In illo tempore Valae collectae erant ut cantum audirent Iavannae et tacitae in solia concilii in Mahanaxare, Circo Fati prope portas aureas Valmaris sedebat et Iavanna Kementari pro eas cantabat et spectabant.
     Et dum spectabant duo surculi graciles in tumulo exorti sunt; et silentium supra totum mundum erat per illam horam et non erat quisquam sonus alius praeter cantionem Iavannae. Illius per cantum surculi creverunt et pulcheri altique fiunt et florescerunt; et sic Dua Arbores Valinoris in mundo experrectus sunt. Omnium rerum quas Iavanna fecit illae maximam famam habent, et circa fatum illarum omnes narrationes Maiorum Dierum texuntur.
     Alter obscurae viriditatis folia quae subter erant similia argento fulgenti habebat, et lucis argenteae ros de unoquoque innumerorum florum eius semper cadebat, et terra deorsum tenebris foliorum coruscantium maculosa est. Alter primaevae viriditatis folia similia nove pansae fago gerebat; fimbriae auri erant micantium. Flores flammarum flavarum in racemis in ramis pendebant quisque candenti cornu qui pluviam auream effundebat in humum formatus; et ex corymbis illius arboris calor et lux magna exibant. Telperion alter in Valinore appellabatur et Silpion et Ninquelote et multa nomina: Silivros, pluvia scintillans, Celeborn, arbor argenti, et Nimloth, flos pallidus; sed Laurelin alter et Malinalda et Culurien et Glewellin, et Lasgalen, viridis frondis, et Melthinorn, arbor auri.
     Per septem horas gloria cuiusque arboris ad maximum augebatur et iterum ad nihil decrescebat et quisque denuo ad vitam expergiscebatur una hora priusquam alter fulgere desinebat. Sic in Valmarem bis in diem mitis hora mollioris lucis ubi ambae arbores pallidae erant et aurea iubaria et argentea commiscebantur. Telperion maior erat arborum et prime ad maturitatem floremque venit; et primam horam in qua fulsit, fulgorem album argentae aurorae, Valae in ratione horarum non ducent et Horam Apertionis eam nominaverunt, et ab ea aetates regni sui in Valinore numerabant. Ergo sexta hora Primi Diei et omnium dierum laetorum exinde usque ad Obscurandum. Sed horae Valarum non tamquam solis horae erant, et quisque tamquam septem horae erat cum ratione Hominum. Valinoris Telperion temporem floris terminabat et duodecima hora Laurelin florendum. Et quisque dies Valarum in Amane decim horas habebat et mixtura secunda lucum desinebat in qua Laurelin minuebatur sed Telperion augebatur. Sed lux quam effundebat longe edurabat usque sursum in aerem capiebat aut deorsum in terram sidebat; et rorem Telperii et quae de Laureline cadebat pluviam Varda in lintribus magnis similibus fulgidis lacibus coacervabat qui aquae lucisque putei erant terrae omni Valarum. Sic Dies Beatitudinis Valinoris coeperunt et sic quoque Computatio Temporis.