Caput Secundum

De Aule et Nanis

Hic sunt verba Thingodhelis de Naugrim

Naugrim nec Alfonis generis sunt nec Humani generis nec Melkoris feturae quidem; et cum Noldones in Mediterra eis obvenerunt non sciverunt unde venissent, eos esse peregrinos Progeniebus habentes, quamquam erant multis rationibus istorum similes. Sed hic in Valinore didicimus Nanos ab Aule in suo initio factos esse, Terra adhuc obscura; nam Aule adventum Progenierum discipulos habere quibus doctrinam et artem doceret sic maxime cuperet ut invitus esset perfectionem consiliorum Iluvataris expectare. Et Nanos fecit Aule ita ut adhuc sunt, quod formae Progenierum adhuc venturarum incertae erant in mente, et quod potestas Melkoris adhuc erat super Terram; et valedos igitur et obstinatos esse eos volebat. Sed metuens ne Valae ceterae opus suum culparent, clam fabricavit; et prime fecit Septem Patres Nanorum in atrio subter montes in Mediterra.
     Iam Iluvatar sciit quid fieret et ipsa in hora qua opus Aulis perfectum est et ille placitus est et lingua quam finxerat eis erudire coepit Nanos Iluvatar ei dixit; et Aule vocem audiit et tacuit. Et vox Iluvataris eo dixit: 'Cur hoc fecisti? Cur rem conaris quam esse ultra suas potestatem auctoritatemque scis? Ab me enim tuam propriam essentiam solam dono habes et non plurem et ergo res creatae tuarum manus mentisque solum illo essentia possunt vitare, se moventes cum eas movere cogites et si cogitatio tua sit alia sistentes immotae. Istene est optatum tuum?'
     Tum Aule respondit: 'Talem dominationem non optavi. Res optavi praeter me, amandas docendasque, ut eae quoque pulchritudinem Eae percipiant, quam tu esse effecisti. Nam videret mihi spatium magnum in Arda esse rebus multis quae ea gaudeant tamen adhuc vacua plerumque est et muta. Et ab impatientia stultitiam incidit. Tamen res facere in meo corde est ab faciendo mei ipsius ab te; et licet pueri intellectus pauli qui acta patris ludum facit hoc agere sine cogitatione inrisus sed quia filius patris est. Sed iam quid agam, ut ne mihi suscenseas in aeternum? Ita ut filius patri, tibi has res praebeo, opera manuum quae fecisti. Age eis qui vis. Sed nonne debeo potius opus meae arrogantiae delere?'
     Tum Aule malleum magnum cepit ut Nanis feriret; et flebat. Sed Iluvatar Aulis et cupiditatis eius ob humilitatem eius miserescit; et Nani ab malleo abhorruerunt timueruntque, et capita sua demiserunt et clementiam petiverunt. Et vox Iluvataris Auli dixit: 'Condicionem tuam accepi cum primum ea facta est. Nonne vides has vitam ipsarum nunc habere et vocibus ipsarum loqui? Aliter ab plaga tua non abhorruissent, nec ullo ab iusso tuae voluntatis.' Tum Aule malleum iecit et laetus erat, et Iluvatari gratias egit, dicens 'Eru opus meum beet et emendet!'.
     Sed Iluvatar iterum locutus est et dixit: 'Perinde ac essentiam dedi cogitationibus Ainuum in initio Mundo, sic nunc sumpsi desiderium tuum et ibi locum ei dedi; sed nihil alio tuum artificium emendabo, et ut fecisti, ita erit. Sed hos non patietur ante Primogenitos mei consilii venire nec impatientiam praemio affecta iri. Iam dormiunto in obscuritate sub saxo, ne dum Primogeniti in terra excitatent exoriuntor; et ad istam horam tu et ei exspectabitis, quamquam diuturna videtur. Sed cum hora adveniet eos excitabo, et progenies erunt tibi; et saepe iurgium inter meas et tuas orietur, progenies adoptionis et progenies optionis.'
     Tum Aule Septem Patres Nanorum sumpsit et in locis longe secretis posuit; et rediit et mansit dum longi anni protraxerunt.
     Et cum in diebus potestatis Melkoris venturi essent, validos Aule eos fecit ut durarent. Ergo sunt duri sicut lapis et contumaces et firmi amicitia inimicitiaque, et aerumnam et famem et vulnus corporis patiuntur robustius quam omnes aliae loquentes gentes. Et diu vivunt, longe praeter spatium hominum, non tamen in aeternum. Antea Noldones existimabant morientes ad humum lapidemque redire ab quibus facti sunt; tamen hoc non est opinio sua. Aulem enim se curare et in Mando in atriis sibi sepositis se colligere dicunt et, ibi se exspectare non cum desidia sed cum exercitatione artium et doctrina discenda etiam altiore. Et Aulem Patribus olim declaravisse Iluvatarem opus cupiditatis eius ab eo accepisse et Iluvatarem eos sacraturum esse et inter Progenies locum in Termino eis daturum. Tum partem fore Aulem servare et in refecenda Arda post Ultimum Proelium eum adiuare.
     Iam hos Septem Patres dicunt victum iterum redire et nomina antiqua gestum rursus. Durin praeclarissimus horum erat posteris in aetibus, amicissimi Alfis generis pater Nanorum cuius domus erant in Khazad-dum.
     Ardae in obscuritate Naugrim iam magna fabricabant opera, nam etiam ab primis diebus Patrum artem mirabilem habebant metallis lapideque, quamvis paulum pulchritudinis opera haberent donec Noldonibus obvenerunt et artium nonnullum didicerunt illorum. Et Noldonibus amicitiam dabant prontius quam ullis aliis Alforum vel Hominum, ob amorem reverentiamque Aulis; et gemmas Noldonum praeter omnes divitias ceteras laudabant. Sed antiquo in tempore illo Nani adhuc ferrum aesque fabricabant pro argento auroque, et tela armaque facere erat princeps fabrica. Erant ei qui armaturam primum excogitaverunt annulorum connexorum, et loricis faciendis nulli Alforum vel Hominum pares evaserunt. Sic valde Eldas adiuverunt illarum bello cum Orcis Morgothis, licet Noldones credaverint aliquos illius gentis fabrifacere Morgothi quoque non recusaturos fuisse si indiguisset illius laboris vel commercio patuisset. Nam et emptio et venditio et permutatio ei laetitia erant et divitiarum inde quaestus; et has colligebant ut coacervarent neque ut uterentur nisi commercio ultiore.
     Naugrim semper sicut etiamnunc manent breves erant et spissi statura; erant alti pectore, fortes bracchio et crure firmi, et barbae erant longae. Profecto hoc inusitatum proprium habent quod imberbum Nanum nec Homo nec Alfus unquam vidit, nisi irrisione rasus est et probabilius dedecore mortuus est quam multis iniuriis aliis quae nobis mortiferiores videantur. Naugrim enim barbas ab initio vitae habent, masculi et feminae pariter; nec re vera eorum mulieres discerni ab eis alius generis possunt vel lineamento vel incessu vel voce, nec ullo modo nisi hoc: quod ad bellum non eunt et raro nisi dirissima cum necessitate ex profundis conclavibus atriisque egrediuntur. Mulieres esse paucae et praeter reges et principes pauci Nani matrimonio coniungere dicuntur quoque, quare tarde gens augebatur et nunc decrescit.
     Patria lingua Nanorum Aule ipse eis excogitavit et sic eorum linguae nullam cognationem cum eis Quendorum habent. Nani eos alienae gentis linguam suam non libenter docent; et usu asperam contortamque eam fecerunt, ut paucorum quos amicitia perfecta acceperunt etiam pauciores eam bene didicerint. Sed ei ipsi alias linguas velociter discunt et in colloquio Alforum Hominumque sermone utuntur cum quibus negotiantur quoad possunt. In secreto autem suo sermone solum utuntur et is lentum esse mutatione dicatur ut vel regni domusque qui diu proculque disparati sunt etiam hodie bene intellegere possint inter se. Antiquis in diebus Naugrim in montibus multis habitabant et ibi se Homines mortales obvenivisse, dicunt, multo antequam Eldae eos cognoverunt; quamobrem evenit ut linguarum Orientalium multae cognationem praestarent cum Nano sermone pro sermonibus Alforum.
     In lingua sua Nani se nominant Khazad; et Alfi Tenebrosi eos Naug, curtos, appellant. Quod nomen exsulati Noldones item eis ceperunt sed Nyrn quoque eos appellant et Gonnhirrim dominos lapidis. Urbes principes Khazadorum in occasu Mediterrae in diebus illis erant Khazad-dum et Gabilgathol et Tumunzahar, qui in Sinda lingua vertuntur Nornhabar Nanorum Fossio et Belegost Castellum Magnum et Nogrod Habitatio Cava. Maxima omnium Naugrim domuum erat Khazad-dum, quod Moria postea appellabatur in diebus suarum tenebrarum, sed remotum erat in Montibus Nebulae ultra spatia lata Eriadoris, ceterum Belegost et Nogrod in oriente latere erant in Ered Lindon et prope terras Eldarum. Pauci tamen Alforum praeter Maeglinem de Gondoline unquam illuc ierunt; et Nani in Beleriandum mercantur et viam magnam quae scapulas Montis Dolmed subibat et inde ductum Ascaris sequebatur Gelionem traiciens in Sarne Athrad fecerunt. Ibi proelium accidit postea; sed adhuc exiguum Nani Alfos vexabant, dum potestas Noldonum duravit.
     Hic desinunt quae verba Thingodhel de Nanis scripsit, quae pars Pennasis ut scriptum est non fuit et aliis ex libris veniunt, ex Lammase et Dorgannase et Quentale Ardanomion.