Caput Tertium

De Adventu Alforum et Captivitate Melkoris

Omne per tempus hoc cum Melkor Lampades deiecisset Mediterra ad orientem montium lucem carebat. Fulgentibus Lampadibus incrementum ibi incohaverat quod iam inhibitum est quia obscura iterum erant omnia. Sed iam antiquissimi vivi nati erant: algae in mare magnae et in terra arborum magnarum umbra; et collium in vallibus nocte tectorum animalia fusca erant, vetera robustaque. In terris illis silvisque Orome saepe venabatur; et illuc Iavanna quoque nonnumquam triste cantans veniebat; obscuritatem enim maerebat Mediterrae et vix erat contenta ea deserta. Sed ceterae Valae illuc raro veniebant; et Melkor in Septentrionibus vires exstruxit et daemones congregavit circum se. Hi erant Ealae, spiritus, qui staverunt primum cum eo splendoris in diebus eius et simillimi eius depravatione facti sunt: corda erant ignis sed obscuritate vestiti erant et terror ante eis ibat; flammae flagella habebant. Balrogi ab Noldonibus nominabantur in diebus posteris. Et Melkor in obscuro tempore illo monstra multa alia creavit diversarum formarum generumque qui diu mundum turbaverunt; et iam in meridiem semper eius regnum tendebatur trans Mediterram. Sed Orci, irrisiones depravationesque Progenierum Eronis, usque post evigilationem Alforum non comparuerunt.
     Factum est ut Valae concilium habuerint et Iavanna locuta sit, dicens: 'Ecce pollentes Ardae Visio Eronis brevis fuit et ablata postmodo, ut destinatam horam forsitan non possimus conicere intra artam dierum computationem. Huius tamen certi este: appetit hora et hac in aetate speratum nostrum patefiet et Progenies expergiscentur. Sed non in Amane expergiscentur. Num igitur desolatas et mali plenas linquemus terras eorum habitationis? Num ei in tenebris ambulabunt dum nos lucem habebimus? Num Melkorem appellabunt dum Manve in Sacro Colli sedebit?'
     Et Tulkas clare clamavit: 'Non quidem! Bellum geramus velociter! Nonne nimis longe contentione quievimus, et nonne novatae sunt vires nostrae? Num unus solum in aeternum cum nobis certabit?'
     Sed Manvis mandatu Mandos fatus est, dicens: 'In hac aetate Progenies quidem venient, sed nondum veniunt. Praeterea fatum est ut Primi Progenies in tenebris veniant et Stellas primum aspiciant. Lux decrescentiae eorum magna erit. Vardam semper vocabunt difficultate.'
     Et Varda nihil dixit atque discedens ex concilio ad Taniquetilem montem iit prospexitque; et tenebras vidit et commota est.
     Tum rores Varda argenteos cepit ex cupis Telperii et stellas novas illis lucidioresque fecit Primogenitorum adventui. Quare ea cuius nomen ex profundo temporis et Eae ex laboribus Tintalle fuerat, Incentrix, postea Elentari ab Alfis vocabatur, Regina Stellarum. Carnilem Luinilemque, Nenarem Lumbaremque, Alcarinquem Elemmiremque in illo tempore fabricavit, et alia suorum operum priscorum collegit et ac signa in caelo posuit quae Valae legere possent: Vilvarin et Telumendilem et Soronumem et Anarrimam et Menelmacarem lucido cum balteo qui Ultimum Proelium portendit quod erit. Et alte in Borea provocatione Melkori stellarum septem pollentium coronam ad pendendum posuit, Valacircam, Falcem Deorum et fati signum. Illis nomina multa stellis data sunt; sed in Borea in Maioribus Diebus Veprem Ardentem eas appellabant Homines.
     Etiam cum terminavit Varda suos labores qui longi erant, cum primum processit Menelmacar in caelum et Helluinis ignis caeruleus in nebulis coruscavit super margines mundi, illa in hora Progenies Terrae experrectos esse, narratur, Primogenitos Iluvataris. Se Quendos nominaverunt quos appellamus Alfos; Orome autem Eldas in ipsorum lingua nominavit, Stellarum Populum, et illud nomen abhinc gestum est ab omnes qui super viam occidentalem secuti sunt. Validiores maioresque erant in principio quam abhinc facti sunt; non autem candidiores, nam licet pulchritudo Quendorum in diebus illorum iuventutis ultra omnes pulchritudines ceteras erat quas Iluvatar effecit, non periit, et vivit in occasu, et dolor prudentiaque eam locupletavit.
     Et Orome Alfos aspicens amore admirationeque impletus est quasi et repentina et mira et improvisa entia essent. Ita enim Valis semper erit. Ab extra mundum cum res omnes praecognoscantur musica vel visione e longinquo praemonstrentur quisque suo tempore ex inopinato ut nova inusitataque eis qui in Eam vere intrant obvenietur.
     Sic factum est ut Orome Quendos forte invenit errans, eis habitantibus adhuc tacitis iuxta stagnum sideribus illuminatum, Cuivienenem, Aqua Evigilationis, in oriente Mediterrae. Celeriter deinde retro ad Valinorem trans terram mareque equitavit, pulchritudinis diu exspectati cogitatis impletus, et nuntia ad Valmarem pertulit. Et Valae gavisae sunt atque inter laetitiam dubitabant et disputaverunt quid consilium optimum capiendum esset ut Melkoris ab umbra custodirent Alfos. Statim Orome ad Cuivienenem rediit et diu apud Alfos ibi mansit. Sed Manve diu cogitatione profunda in Taniquetilem sedit et Iluvataris consilium quaesivit. Et ad Valmarem tum descendens contionem Magnorum convocavit et vel Ulmo eo venit ab Mare Exteriore.
     Et Manve Valis dixit: 'Hoc consilium est Iluvataris in meo corde: nos dominationem Ardae iterum suscipere debere, quantocumque dispendio, et ab umbris Melkoris Quendos liberare.' Tum Tulkas laetus erat sed maestus Aule, et is et alii Valarum dicuntur inviti ante fuisse ut contra Melkorem contenderent iniurias mundi praesagientes quae necessario ab hac contentione venerant.
     Iam autem Valae paraverunt et viribus belli ab Amane egressi sunt constituentes castella Melkoris in Septentrionem oppugnare et finem imponere. Numquam Melkor oblitus est pro Alfis hoc bellum fieri et eos esse eius occasus causam. Ei tamen in illis factis non interfuerunt, et exiguum de equitatione sciunt pollentiae Occasus contra Septentrionem in initio dierum, et de ignis tumultusque Proelii Potentium. Illis in diebus forma Mediterrae mutata est fractaque et maria sunt mota. Tulkas erat qui postremo cum Melkore luctatus est et eum evertit, et catena Angainore is vinctus est quam Aule fabricatus erat et captivus actus est; et magnam aetatem mundus pacem habuit. Nihilominus castelli Melkoris multa hypogea pollentia et cavernas habuerunt dolo occultas longe sub terra, et has Valae non omnes compererunt nec funditus perdiderunt et multa mala adhuc ibi morata erant; et alia dissipata sunt in tenebrasque fugerunt vastisque in locis mundi vagata sunt peiorem horam exspectantia.
     Cum autem conclusum esset proelium nubesque ab ruina Septemtrionis magnae ortae essent et stellas occuluissent, Valae Melkorem ad Valinorem retro traxerunt quadrupedem constrictum oculisque obligatis, et in carcerem in atriis Mandi iactus est, unde nullus unquam effugit nisi per voluntatem Mandi et Manvis, nec Vala nec Alfus nec homo mortalis. Vasta firmaque sunt atria illa et in septemtrionibus terrae aedificata erant Amanis. Ibi Melkor condemnatus est ut per tres aetates maneret antequam causa iterum cognosceretur aut veniam peteret.
     Tum iterum Valae in consilio conventae sunt divisaeque in diseptatione. Nonnullae enim, quarum Ulmo erat princeps, Quendos sinendos esse habebant ut quoquomodo vellent in Mediterra ambularent et artis cum dotibus tellures omnes disponerent et iniurias sanarent. Sed maior pars Quendibus in mundo periculoso inter fallacias crepusculi stellati timebant; et praeterea amoris plenae erant pulchritudinis Alforum et illorum sodalitatem cupierunt. Itaque demum Valae ad Valinorem Quendos acciverunt, ibi ad genua deorum cogendos in luce beatarum Arborum in aeternum. Et Mandos qui in disceptatione non locutus erat suum silentium rupit et dixit: 'Sic fatalis est'. Nam ex hoc accitu luctus multi venerunt qui postea contigerunt; tamen qui habent Valas erravisse, de beatitudine Valinoris cogitantes potius quam de Terra et expetentes voluntatem Iluvataris extorquere ad suam voluptatem, ei Melkoris lingua loquuntur.
     Nihilominus Alfi primo nolebant accitum audire, nam adhuc Valas tantum ira bellantes viderant praeter Oromem solum, et terrore impleti sunt. Orome igitur iter ad eos missus est et legatos tres elegit ex eis; et ad Valimarem adduxit. Hi erant Ingve et Finve et Elve, qui reges postea erant Trium Gentium Eldarum; et venientes reverentia impleti sunt propter gloriam maiestatemque Valarum et lucem splendoremque Arborum valde desideraverunt. Ergo redierunt et Alfos suaserunt ut in occasum demoverent, et plerusque populus consilio eorum auscultaverunt. Libera voluntate hoc egerunt, tamen maiestate moti sunt deorum, antequam sua sapientia fuit matura. Qui accitui paruerunt et tres reges secuti sunt Alfi Eldae nominantur, quod nomen Orome eis dedit; nam is erat ductor et eos postremo ad Valinorem duxit. Tamen multi erant qui siderum lumen praeponebant et spatia lata Terrae rumori gloriae Arborum, et pone manebant. Hi Avari nominabantur, Inviti.
     Eldae magnum iter iam paraverunt primis ab domibus in ortu. Cum omnia confecta essent, Orome a fronte in Nahare equitavit, albo auri solea equo suo; et post eum Eldalie in tribus agminibus sunt instituta.
     Minimum et primum discessum agmen ab Ingve ducebatur, summus dominus toti Alfi generis. In Valinorem ille intravit et sub Potentium sedet, et omnes Alfi nomen reverentur illius; sed numquam rediit ille nec Mediterram iterum aspexit. Illius Vaniae erant gens, candidissimae Quendorum; sunt Alfi Candidi, et carae Manvis et Vardae, et pauci illis collocuti sunt homines.
     Proxime Noldones procedebant, nomen sapientiae. Sunt Alfi Alti et Aulis amici. Finve erat dominus eorum, omnium progenierum sapientissimus mundi. Gens eius cantum est, nam longe graviterque pugnaverunt laboraveruntque in terris septentrionalibus olim. Obscurus est color eorum et oculi caesii.
     Maximum agmen postremum procedebat, et Teleri nominantur, commorati enim sunt in via, et non certi omnino erant ex crepesculo cedere ad lucem Valinoris. Aquae delectationem magnam habebant et qui ad litus occidentale demum venerunt illi mare deamabant. Alfi marini igitur in Valinore facti sunt, Falmari, nam musicam iuxta undas facebant frangentes. Duos habebant dominos, multitudo enim tantus erat: Elve Singollo, qui Canum Pallium significat, et Olve frater illius. Capillus Olvis longus erat et albus et oculi caerulei; sed Elvis capillus erat canus sicut argentum et oculi tamquam stellae; procerissimus erat omnis gentis Alfonis.
     Hi principales sunt populi Eldalie, qui tandem in occasum extremum vadentes in diebus Duarum Arborum Calaquendi appellantur, Alfi Lucis. Sed aliae erant Eldarum quae quidem profectae sunt in itinere in occasum sed aberraverunt in via longa aut declinaverunt aut Mediterrae in litore sunt cunctatae. Apud mare incolebant vel in silvis montibusque vagabantur mundi, tamen ad Occasum cordes earum semper propenderunt. Umaniae has appellant Calaquendi, cum ad Aman et Regnum Beatum nunquam venerunt. Autem Umaniae et Avari simul Moriquendi nominant, Alfi Tenebrarum, nunquam enim lucem illam aspexerunt ante Solem Lunamque.
     Umaniae maximam partem erant de generis Telerorum. Nam postremi populi huius paenitentes iteris agmen Olvis deseruerunt et Lenve erat dux eorum; et ad austrum verterunt et longe proculque vagati sunt; et distata gens facti sunt, dissimiles cognatis nisi quod aquam amabant et apud cataractas et rivos currentes incolebant. De animantibus maiorem doctrinam habebant, arbore herbaque, avi bestiaque, quam omnes Alfi ceteri. Nandones appellantur. Denethor filius Lenvis est qui vertens iterum in occasum partem populi illius trans montes demum in Beleriandum duxit ante ortum Lunae.
     Alii quoque erant Telerorum qui in Mediterra manserunt. Hi Beleriandi Alfi erant in occasu Septentrionalium terrarum. Ei ex agmine Elvis Cani venerunt. Ille in silvis aberravit et multi gentis illius frustra quaesierunt diu; atque cum cognatio trans Mare abissent ei relicti sunt et non in Occasum ierunt. Ergo Sindae appellabantur, Alfi Cani, sed Eglath se nominant, Deserti. Elve rex eorum postea est factus pollentissimus Umaniarum omnium. Ille est qui Thingol in lingua Doriath appellabatur.

     Nomina alia in cantu narrationeque populis his data sunt. Vaniae sunt Beati Alfi et Alfi Hastati, Alfi Aeris, amici Deorum, Sancti Alfi et immortales, Filii Ingvis; sunt Candida Gens et Alba.
     Noldones sunt Sapientes et Aurei, Fortes, Alfi Ensigeri, Alfi Terrae, Inimici Melkoris, Artificiosi Manu, Fabricatores gemmarum, Comites Hominum, Sectatores Finvis.
     Teleri sunt Vectores Spumae, Cantatores Litoris, Liberi et Celeres et Alfi Sagittiferi; sunt Alfi Marium, Naupegi, Cygnei Pastores, Margaritarum Coactores, Alfi Caerulei, populus Olvis, Nandones sunt agmen Lenvis, Alfi Silvi, Errones, Alfi Fustiferi, Virides Alfi et Fulvi, Populus Latens; et qui ad Ossiriandum demum venerunt illi sunt Alfi Fluminum Septem, Cantatores Invisi, Irregnati, Inermi, et Perdita Gens, iam enim non sunt. Sindae sunt Lemberi, Cunctatores; Amici sunt Ossis, Alfi Securiferi, Alfi Crepusculi, Argentei, Incantatores, Pupilli Melianis, Genus Luthienis, populus Elvis. Sic Thingodhel dixit.