Valaquenta

Narratio Valarum

In principio, Eru, Unus, qui in Alfa lingua Iluvatar nominatur, Ainua de cogitatione fecit; et magnam Musicam pro eo fecerunt. In hac Musica Mundus coeptus est; Iluvatar enim cantum aspectabilis fecit Ainuum, et eum velut lucem in obscuritate spectaverunt. Et eorum multi eius pulcritudini narrationique, quam velut in visu incipientem explicantemque viserunt, fascinati sunt. Ergo Iluvatar visui eorum dedit Essentiam et eum in Vacua posuit, et Arcanus Ignis ardere in corde Mundi missus est; et appellatus est Ea.
     Tum Ainuum illi qui optabant surrexerunt et Mundum ad principium Temporis intraverunt; et eorum opus erat eum patrare et laboribus eorum visum quem viderant explere. Diu in regionibus Eae quae vastae erat ultra cogitationem Alforum Hominumque laboraverunt, dum in tempore designato Arda, Regnum Mundi, facta est. Tum vestimentum Terrae induerunt et in eum descenderunt et habitaverunt ibi.

De Valis

Magnos horum spirituum Alfi nominant Valae, Potestates Ardae, et Homines eos saepe appellaverunt dei. Domini Valae sunt septem; et Valier, Reginae Valarum, sunt item septem. Hi erant nomina eorum in Alfa lingua sicut in Valinore dicta est, licet alia nomina in sermone Alforum Mediterrae habeant et nomina apud homines sint multiplica. Nomina Dominorum in iudeo ordine sunt: Manve et Ulmo et Aule et Orome et Mandos et Lorien et Tulkas; et nomina Reginarum sunt: Varda et Iavanna et Nienna et Este et Vaire et Vana et Nessa. Melkor nunquam posthac inter Valas numeratur et nomen in Terra non dicitur.
    Manve et Melkor erant fratres in cogitatione Iluvataris. Pollentissimus qua in Mundum venerunt Ainuum erat in principio suo Melkor; sed Manve Iluvatari carissimus est et clarissime eius proposita intellegit. Designatus est in maturitate esse primus omnium Regum: dominus regni Ardae et rector qui ibi habitant omnium. In Arda in ventis nubibusque deliciae erant et in regionibus omnibus aeris, ab altitudinibus ad profunda, ab extremis marginibus Velaminis Ardae ad auras quae flant in graminibus. Sulimo postnominatus est, Dominus Spiritus Ardae. Veloces avis omnis, fortis pennis, amat et veniunt euntque iussu eius.
    Cum Manve coniuge iam Varda, Domina Stellarum, quae regiones omnes Eae scit, habitat. Nimia aperiendi verbis Hominum vel Alforum est pulcritudo; nam lux Iluvataris in vultu vivit adhuc. In luce est potestas gaudiumque eius. Ex profundis Eae iutum Manvem venit; Melkorem enim ante Musicam factam noscebat et eum riecit et is eam odit et plus quam omnes alios quos Eru fecerat eam timebat. Manve et Varda raro disiuncti erant et in Valinore manent. Atrii eorum sunt super nives sempiternos in Oiolosse, turre extremo Taniquetilis, altissimi montum omnium in Terra. Cum Manve ibi solium ascendit et prospectavit, si fuit Varda iuxta eum, ulterior quam oculi alii omnes per nebulas et per obscuritatem et milia trans marem videt. Et si Manve cum eam fuit, Varda clarius quam omnis auris alios sonum vocum quae ab oriente ad occidentem ab collibus vallibusque clamant et ab obscuris locis quos Melkor in Terra fecit audit. Omnium Magnorum qui in hoc mundo habitant Vardam Alfi maxime existimant reverentia amoreque. Elbereth eam nominant, et nominem eius ab umbris Mediterrae obtestantur et ad stellarum ortum cantu tollunt.
    Ulmo est Dominus Aquarum. Est solus. Nusquam diu habitat sed quam vult in aquis profundis omnibus circa Mundum vel subter Mundum it. Est proximus Manvi potestate et erat propinquissimus ante valinorem factum amicitia; sed raro exinde ad concilia Valarum nisi res magnas diputabantur ibat. Totam enim Ardam in cogitatione tenebat et nullus opus est ei quietis loce. Praeterea supra terram ambulare non amat et raro corpore se vestire sociorum consuetudine solet. Si Progenies Erunis eum conspexerunt, pavore magno implebantur; nam Regis Maris ortus erat terribilis, velut unda scandens qui incedit ad terram, nigra gallea spuma cristata et vestimento loricae coruscante ab argento usque ad umbras viridis. Tubae Manvis sunt sonorae, sed Ulmonis vox est profunda quam profundi qui is solus vidit Oceani.
    Nihilominus Ulmo et Homines et Alfos amat et nunquam deleriquit, ne cum sub ira Valarum iacebant quidem. Nonnunquam invisus ad litores Mediterrae venit aut longe interiorem per freta maris vadit et ibi musicam magnis cornibus, Ulumuri, facit, qui conchae albae factus sunt; et ei ad quos musica venit semper postea in cordibus eam audiunt, et desiderium maris nunquam posthac eos relinquit. Sed plerumque Ulmo eis qui Mediterram colent vocibus loquitur quae audiuntur solum sicut musica aquarum. Omnes enim mares et laci et flumines et amnes et fontes sunt in gubertatione eius; ut Alfi spiritum Ulmonis in omnes venis mundi currere dicant. Sic fama omnium difficultatum maerorumque Ardae ad Ulmonem etiam in profundis venit quae aliter Manvi celentur.
    Aule pollentiam paulum minorem quam Ulmo habet. Dominatio eius est in substantiis omnibus quarum Arda facta est. In principio, multum in communitate cum Manve Ulmoneque fabricabat; et omnes terras fingere eius labor erat. Est faber et dominus omnium artum, et in opere sollertiae laetatur utcumque parvis sicut in pollente aedificatione antiquitatis. Eius sunt gemmae qui in terra iacent profunde et aurum qui est candidum in manu, non minus quam muri montum et maris craterae. Noldones de eo maxime didicerunt et semper erat amicus eorum. Melkor ei invidus erat, nam Aule maxime similis suo erat cogitatione potestatibusque; et diu erat inter eos concertatio in quo Melkor labores Aulis semper vitiabat vel dissolvebat, et Aule tumultis conturbationibusque Melkoris defatigavit sanandis. Ambo quoque facere proprias res cupiebant quae sint novae incogitataeque ab aliis et laudatione eorum sollertiae laetabantur. Sed Aule fidus Eroni manebat et omnia quae egit subicebat voluntati eius; et non opera aliorum invidebat sed consilium quaerebat dabatque. Melkor vero invidia odioque spiritum dissipabat donec demum nihil facere poterat nisi irrisu aliorum cogitationis, et omnia opera eorum perdebat si potuerat.
    Coniunx Aulis in Arda est Iavanna, Dator Frugum. Ea amator omnium rerum est quae in terra crescent, et omnes formas innumeras earum in mente tenet, ab arboribus similibus turribus in silvis iamdudum ad muscum in lapibus vel parvas secretasque res in humo. Caerimonia Iavanna est secunda Vardam de Reginis Valarum. In forma feminae est procera et viride amicta; sed interdum facies capet alias. Aliqui sunt qui eam similem arbori stantem sub caelo viderunt, sole coronatam; et de brachiis omnibus aureolus ros effusus est supra sterliem terram, et frumento viridata est; sed radices arboris erant in aquis Ulmonis et venti Manvis in foliis locuti sunt. Kementári, Regina Terrae, in Elda lingua postnominata est.
    Feanturi, domini spirituum, erant fratres, et plerumque Mandos et Lorien appellati erant. Illi autem recte sunt nomina locorum incolendi, et nomina veri sunt Námo et Irmo.
    Námo vetustior in Mando habitat qui boreus est in Valinore. Est spirituum interfectorum custos. Nihil obliviscitur; et omnes quae erunt res scit praeter illas quae in libertate Iluvataris adhuc sita sunt. Est Iudicator Valarum; sed fata iudiciaque pronuntiat solum iussu Manvis. Vaire Textrix est eius coniunx, quae omnes quae unquam in Tempore fuerunt res in texta narrationum texit, et atria Mandi qui semper dilatantur dum aetates praeteriunt illis vestita sunt.
    Irmo iunior est dominus visuum somniorumque. In Lóriene sunt horti eius in terra Valarum, et sunt sudissimi omnium locorum in mundo, multis spiritibus impleti. Este lenis sanitrix vulnerum et lassitudinum est coniunx eius. Canum est vestimentum et quies est donum. In die non ambulat sed in insula in Lórelline, laco arboribus umbrato, dormit. Ex fontibus Irmonis et Estis omnes qui in Valinore habitant refectionem hauriunt; et Lórienem saepe ad Valae veniunt ipsae et ibi requiem et onera Ardae levanda inveniunt.
    Pollentior quam Este est Nienna, soror Feantorum; sole habitat. Est maeroris gnara, et quodque vulnus quod Arda vitiando Melkoris patitur luget. Tam magnus erat dolor dum Musica explicabat ut cantus eius ad lamentationem multo ante terminum conversus esset et sonus lucti in thematibus Mundi ante coeptum textus esset. Sibi autem non lacrimat; et qui eam audiunt miserationem et patentiam spe disciunt. Atrii eius sunt occidens Occidentis in marginibus mundi; et ad urbem Valimarem raro venit ubi omnia est laeta. Ad atria vero Mandi quae proxima sua sunt it; et omnes qui in Mando manent ei clamant, nam firmitatem spiritui fert et dolorem ad sapientiam convertit. Fenestrae domi eius ab pariete mundi foras vident.
    Maximus vi et factis virtutis est Tulkas, qui Astaldo, Animosus, postnominatus est. Ultime ad Ardam venit, ut Valas primo contra Melkorem proelio iuvaret. Laetatur luctamine et contentionibus vis et non equitat, nam omnes quae pedibus iunt res praecurrere potest, et est infessus. Capillus barbaque sunt aurei et caro rufa; arma sunt manus. Exiguam cautionem praeteritae vel futurae habet et usui non est consiliatore sed est robustus amicus. Coniunx est Nessa, soror Oromis, et ea quoque est pernix et pedibus volucer. Cervos amat et comitatum eius sequuntur quandocumque in terris incultis it; sed eos praecurrere celer velut saggita vento in capillo potest. Saltatione laetatur et in Valimare in pratis viriditatis indeflorescentis saltat. Orome est pollens dominus. Si minus fortis est quam Tulkas magis horribilis est ira cum Tulkas semper ludo vel bella ridet et etiam pro vultu Melkoris in proeliibus ante natos Alfos risit. Orome praedios Mediterrae amabat et eos invite liquit et ad Valinorem venit ultime; et saepe olim retro ad orientem trans montes vadit et cum comitatu ad colles camposque rediit. Est venator monstrorum et saevarum bestiarum et equis et canibus laetatur; et omnes arbores amat, quare Aldaron appellatus est et ab sindis Tauron Dominus Silvarum. Nahar est nomen eius equi albus sole et nocte fulgidus argenteus. Valaróma est nomen magni cornus eius cuius sonus est similis ascensui solis cocco aut fulmini lucido nebulas incidens. Supra omnia cornua comitatus in nemore quod Iavanna extulit in Valinore audiebatur; nam ibi Orome insectationi malarum beluarum Melkoris suos populos et suas bestias educabat. Sed Valaróma non inflatur et Nahar nunc post mutationem mundi et Alforum decrescendum quos amabat super Mediterram non currit. Coniunx Oromis est Vána, Semper Iuvenis; est iunior soror Iavannae. Flores cum praeteriit omnes enascuntur et aperiunt si eos conspexit; et omnes aves adventu cantant.
    Haec sunt nomina Valarum, et hic breviter species narrata sunt ut Eldae eas in Amane aspexerunt. Sed quamvis candidae nobilesque quibus erant progeniebus Iluvataris manifestae formae sint, erant solum velamen pulchritudini potestatique. Et si paulum omnium quae Eldae sciebant olim hic dictum est, illud sicut nihil prae vera essentia illarum est, quae in regiones aetatesque procul ultra vestram cogitationem extendit. De illis Novem potestatis principis et reverentiae erant, Aratar, Excelsi Ardae: Manve Vardaque et Ulmo et Iavanna Auleque et Mandos et Nienna et Orome. Etsi Manve est suus rex et fidem suum sub Erone tenet, maiestate pares sunt, omnes ceteros sive Valarum Maiarumque sive alteri quem Iluvatar ad Eam misit ordinis superantes incomparabiliter.

De Maiis

Cum Valis alterae animae essentia quarum quoque ante Mundum coepit, eiusdem ordinis sicut Valae sed minoris gradus venerunt. Hae sunt Maiae, populus Valarum et ministri adiutoresque. Numerus earum ab Alfis non sciuntur, et paucae nomina in ullo Progenierum Iluvataris linguarum habent; nam etsi in Amane secus est, in Mediterra Maiae forma Alfis vel Hominibus aspectabile raro apparuerunt.
    Principes Maiarum Valinoris quarum nomina in historiis Mairoium Dierum adhuc sciuntur sunt Ilmare, famula Vardae, et Eonve Manvis vexillarius caduceatorque cuius pollentia armis celebris est. Sed omnium Maiarum Osse et Uinen notissimi sunt Progeniebus Iluvataris.
    Osse est Ulmonis ambactus et est dominus quae litora Mediterrae lavant marium. Non in profundos it sed amat oras insulasque et gaudet in ventis Manvis; procellis enim laetatur et inter rudendum ridet undarum. Coniunx eius est Uinen, Domina Marium, cuius capillus per omnes aquas sub caelo extensus iacet. Omnes res creatas amat quas in amnibus salsis vivunt et qui ibi crescunt herbas; ad eam nautae clamant, nam ponere tranquillitatem supra undas potest refrenans feritatem Ossis. Numenori in prasidio illius diu vixerunt et aequalem Valarum ceperunt reverentia.
    Melkor mare oderat nam non poterat subigere. Faciendo Ardae Ossem tractare ad fidem suam conatus esse promittentem ei omnen regnum potestatemque Ulmonis si se serviret dicitur. Ita factus est ut iamdudum magni tumulti in mari orirentur qui perniciem terris fabricavit. Sed Uinen ob precationem Aulis Ossem refrenavit et apud Ulmonem tulit; et ignotum est et ad fidem eius rediit cui semper fidelis mansit. Plerumque, etenim delectatio in violentiam ab eo nunquam omnino discessit et nonnunquam sua pervicacia furat sine quo mandato Ulmonis sui domini. Ei igitur qui prope mare habitant vel in navibus eunt eum ament, sed non eum fidunt.
    Melian erat nomen Maiae quae et Vanam et Estem servabat; diu in Loriene curans quae in hortis Irmonis floret arbores habitavit priusquam ad Mediterram venit. Lusciniae circa eam cantabant quocunque ibat.
    Sapientissimus Maiarum erat Olorin. Is quoque in Loriene habitabat, sed viae eum ad domum Niennae saepe portabant et ab ea miserationem patientiamque didicit. Humilis erat Terra Beatorum; et in Mediterra nullam famam quaerebat. Triumphus eius erat in oriendo caducorum et in renovatione spei gaudium.
    De Meliane in Quenta Silmarillion multus narratur. Sed de Olorine illa narratio non loquitur; quamquam enim Alfos amabat, invisus inter eos ambulabat aut forma quam quispiam eorum, et unde visiones candidae venirent aut sapientiam subigentes qui in cordes ponebant non sciebant. In diebus posteris erat amicus omnium Progenierum Iluvataris et maerorum miseretur; et qui eum audiverunt ex desperatione expergerunt et imaginationes amoverunt obscuritatis.

De Inimicis

Ultimum omnium nomen Melkorem ponitur, Qui Pollentia oritur. Sed illud nomen perdidit; et Noldones qui Alforum ab militia eius maxime condoluerunt id non pronuntient, et eum nominant Morgothem, Atrem Inimicum Mundi. Magna pollentia ab Iluvatare ei data est et aequaevus Manvi erat. Potestatum scientiarumque omnium Valarum ceterarum portionem habuit, sed eas malo proposito convertit et suam vim violentia tyranneque disperdidit. Nam Ardam concupiscebat et omnia quae in ea erant, cupens regnandum Manvis et regnorum suorum parum dominium.
    De splendore per arrogantiam ad contemptionem rerum omnium extra suum spiritum profusum immiseracordem cecidit. Intellectus ad astutiam convertit omnia quae uti volebat depravando suae voluntati, donec mendax sine pudore factus est. Coepit lucis cupidine, sed cum eam possidere sibi solum non posset, per ignem iramque in magnum incendium descendit deorsum in Obscuritatem. Et obscuritate maxime utebatur in operibus malis in Ardam, et eam metu viventibus omnibus implevit.
    Tamen tam magna potestas erat assurgendi ut in aetatibus ex memoria amissis contra Manvem et omnes Valas condenderet et per longos annos in Arda dominationem super plerosque tellos Terrae teneret. Sed non erat solus. Nam Maiarum multi ad splendorem in diebus magnitudinis eius tracti erant et deorsum in obscuritatem eius in illa fide manserunt; et alteras postea servitio eius corrupit mendaciis et perfidis donis, et istas Eldae Umaiae nominant. Horribiles de animis istis erant Valaraukae, pestes ignis qui in Mediterra Balrogi nominantur, daemones terroris.
    De illis qui nomina tenent servis eius maximus erat iste spiritus quem Eldae Sauron nominant, vel Gorthaur Crudelis. In suo principio erat Maiarum Aulis, et pollens doctrina illius populi manebat. In omnibus factis Melkoris Morgothis in Arda, in operibus vastis et in fallaciis istium calliditatis, Sauron partem habuit, et minus malus quam suus dominus erat solum quod diu alterum et non suum serviebat. Sed in annis posteris similis umbrae Morgothis et malitiae eius larvae ortus est et post eum in eadem via exitiosa ambulavit deorsum in Vacuum.